Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.1 Cic. Rep. 4.3 () >>Cic. Rep. 4.4

4.1 Non. 500M Atque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit. Lactant. Div. Inst. 5.11.2 Etenim, si nemo est

-- --

quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore. August. c. Iul. 5.12.59 se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum. Non. 234M eademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem. Non. 343M Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme adconcipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit. Non. 159M

cum adhibent in pecuda pastores.

ch. 24.2

gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.

ch. 34.3

Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Nam



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 4.1 Cic. Rep. 4.3 () >>Cic. Rep. 4.4

Powered by PhiloLogic